Mannheim
Compact Memory

Monatsschrift für Geschichte und Wissenschaft des Judentums · 1933-01-01 · Heft 6 · p. Seite 461

Scan of the page
Image: UB Frankfurt, Visual Library (IIIF)
Journal
Monatsschrift für Geschichte und Wissenschaft des Judentums
Volume
77 (1933)
Issue
Heft 6
Article
Beziehungen des christlichen Mittelalters zum Judentum
Date
1933-01-01
Page
Seite 461 (sequence 6)
Language
German
Belongs to
article
OCR quality
55% known words query
IRI
…/2829132-2829991-2829998-2838639--52321-2838727
Visual Library
page viewer of the UB Frankfurt

No entity mentions on this page.

OCR text

Beziehungen des christlichen Mittelalters zum Judentum 461 Sem (h) a m f o r a s interpretatur nomen explanatum et hoc est nomen domini XLII literarum, ־quod qui sciret, posset mundum alium facere vel quicquid aliud Teilet, sicut infra poterit inveniri. Theeu: hoc est levate vel silete, et est responsio ad insoluhiles questiones. Sicut enim ad ea, que scienciam excedunt hominis et solo deo nota sunt, dicunt quandoque theologi: o altidudo etc., sic Judei dicunt: theeu, et est quasi dicerent: sustinete et silete usque ad adventum Helye, qui tales solvet et docebit nos questiones. G u e r idem est quod extraneus sive peregrinus. Noceri, media brevi: Nazarenus; unde dicunt Jesum bToceri. Sed hoc arbitror advertendum, quod in Jesu et Jossua et inter duas vocales sonant Judeis, quasi duplex esset. ,Filius David‘ in talmut supponit pro messya. Guf, corpus interpretatur, et est locus, in quo omnes anime fuerunt reposite ab inicio mundi secundum heresim Judeorum, et exinde sumuntur, quando corporibus infunduntur, unde in talmut dicitur in pluribus locis, quod messyas non veniet usque dum omnes anime, que sunt in guf, finiantur. T(h)erefa dicunt animal, quod vicium habet pulmonis costis adherendo, (vel) [per] quod ultra annum vivere non potest. Sunt autem t(h)erefod non solum pecora sed et aves, et sunt huius vicii — scilicet terepha — XVIII modi nec licet vesci aliquo, in quo sit aliquis horum, et qui interficit hominem t(h)erefa, non est reus nec ipse, si occidat. ,Malus oculus‘ dicitur fascinacio. Ecerim arbaa: vetus testamentum appellant, quia XXIV libros continet apud eos; ecerim enim XX, arbaa IV interpretatur. Hemas, id est: quinque —, vocant pent(h)atheucum, quod est prima pars biblie. Secunda: mykara — id est: lectura-dicitur, octo continens libros: Jossue, Judicum, Samuel, Malakym, Ysaie, Jeremie, Ezechielis, XII prophetas. Terciam vocant k e t h u i m , quam nos agiografa nuncupamus, et habet hos libros1: Job, teylim — id est: laudes, quod nos vocamus psalterium —, parabolas, Ruth, Ester, k y n o d — id est: trenos —, Daniel, Paralipomenon, Esdram. Hec ergo sunt pauca de pluribus, que ignorata frequenter obscuram et minus intelligibilem audienti vel legenti reddnnt translacionem sequentem. Postremo sciendum est, quod Latinarum defectus literarum miram nobis difficultatem generat et quasi impossibilitatem scribendi gallicum et hebreum, ut primas sillabas Gallici istarum dictionum: venite, tenete, sedete et similium, et ultimam harum: domine, domina, dominam et omnium huismodi, ita frequenter est in hebreo. Sed in hoc habent Hebrei remedium, quia cum sex punctorum differencias habeant pro sono vocalium, 1 Die folgende Aufzählung ist in beiden Fassungen gleich unvollständig und in derselben auffälligen Reihenfolge.

Text as recognised by OCR (ABBYY FineReader), without corrections. Entity mentions: TagMe (2021); their positions were matched to this text again.