Monatsschrift für Geschichte und Wissenschaft des Judentums
- Journal
- Monatsschrift für Geschichte und Wissenschaft des Judentums
- Volume
- 77 (1933)
- Issue
- Heft 6
- Article
- Beziehungen des christlichen Mittelalters zum Judentum
- Date
- 1933-01-01
- Page
- Seite 460 (sequence 5)
- Language
- German
- Belongs to
- article
- OCR quality
- 57% known words query
- IRI
…/2829132-2829991-2829998-2838639--52320-2838726- Visual Library
- page viewer of the UB Frankfurt
OCR text
460 Erich Klibansky und Luitpold Wallach dicendorum necesse (est) quarundam dictionum, que frequenter occurrunt, significacionem et interpretacionem agnoscere, sicut sunt hec: Eab seu r [a] b i interpretatur magister. Sed r a b de illis specialiter dicitur, qui in Chaldea docuerunt. Sunt nihilominus quandoque propria nomina quorundam magistrorum; r a b a n a n [est] plurale. Hec oracio: ,sanctus benedictus sit ipse‘ ubique supponitur pro deo. P a r a s s a dicitur lectio sumpta de biblia, p a r a s s a enim interpretatur separacio seu excerpcio. Perus, explanacio, quod apud nos explanacio dicitur sive glosa. (Barraytha — id est: forinseca — sicut enim extravagantes dicimus decretales, sic quilibet forsitan sententia talmut barraytha dicitur — id est: forinseca textu veteris testamenti.) [Barraitha, id est: forinseca ■—, et accipitur pro illo, quod aliquando non fuit in talmut, sed postmodum insertum, sicut nos decretales dicimus extravagantes.] Avozazara — id(ern) est quod servicium peregrinum seu cultus extraneus, quod ydolatria vel secundum apostolum ydolorum servitus appellatur. Quandoque vero sumitur pro ipso cultu divino creature exhibito, quandoque pro illis, quibus exhibetur, ut sunt sancti et [ipsorum] ymagines, quandoque pro rebus in quibus vel per quas exhibetur, sicut est thus et panis efc vinum et vasa et ornamenta et omnia sacramenta et sacra mentalia ecclesie, quandoque pro locis, ut sunt ecclesie et cimiteria, de hiis reperies in sequentibus exempla. ,Filia vocis‘ dicitur vox dei vel vox facta de celo. Gessiva ־— id(em) est quod sessio et accipitur pro scola, pro illa precipue, in qua talmut (in celo) legitur et docetur et quandoque pro ipsis scolaribus. Cenhezerim — id est: ordinatores Septuaginta — sunt iudices, qui instituebantur ad illorum formam, quos prefecit Moyses ad consilium Iethro. Malaacmavez — id est angulus mortis, — dicitur angulus, qui omnes morientes interficit, et Duma vocatur in talmut alicubi. G o y idem est quod gens, et g o y m quod gentes, sed ad Christianos usu restringitur. M y n est hereticus sive incredulus, sicut ille qui non credit talmut, vel parti eius minime. Mynud: heresis. (H a m u c a : strena dicitur et gallice: estreine, et est festum Judith.)1 H a m y n , hoc est calida, et est h a m y n cibus, qui sexta feria paratur pro sabbato. 1 Vgl. hierzu folgende Stelle aus der gleichen Hs. (fol. 213 c): ״Ad idem in cezer Mohed in macecta Sabat in perec Bama malykym super hoc, quod statuerunt accendere candelas cereas oeto diebus in f e s t o Hanuka, pro victoria Judith etc.“ (Die ganze Stelle s. bei Loeb REJ II. 261). Dagegen fehlt der erklärende Zusatz ,pro victoria Judith’ an der Parallelstelle auf fol. 12d der gleichen Hs.