Central-Anzeiger für jüdische Litteratur
- Journal
- Central-Anzeiger für jüdische Litteratur
- Volume
- 1 (1890)
- Issue
- Heft 5-6 (September 1890)
- Date
- 1890-09-01
- Page
- Seite 136 (sequence 40)
- Language
- German
- Belongs to
- journal issue
- OCR quality
- 36% known words query
- IRI
…/2420797-2420798-2420804--146-2420961- Visual Library
- page viewer of the UB Frankfurt
OCR text
— 136 — subierim, quale certe vobis (o iuvenes amantissimi) nunquam explicare possem. At quo ordine in hac versione incesserim, nunc audietis. Primo enim cuiusque Aristotelis contextus germanam pro viribus sententiam assecutus, nonnulla quae antea adinodum confusa et ambigua erant, mihi perspicua reddebantur: aliqua ob phrasis mutationem agnovimus, sensusperspicuitatemamisisse. Idque ea potissimum ratione retenim utrumqueidiomahebraicumnempe arabicumque ob multorum nominum verborumque affinitatem, magnum consortium habent inter se : in eo vero potissimum differunt, siquidem hebraica locutio concisa admodum est, brevis et luculenta, ac idem verbum plures sortitur significationes: Arabica vero contra: utraque autem propriam phrasim habet. Differunt etiam in hoc, siquidem hebraicum idioma, pronunciationem brevem habet: Arabicum vero longam: eademque nomina ac infinita propemodum verba diverso quidem modo in utrisque pronunciantur. Hac itaque ratione agnovimus, ob phrasis nempe mutationem, obscuriorem difficilioremque sensum nonnullas orationes habere, quibus deinde sano modo intellectis, hoc est, in ordinem radactis, sensus perspicuitatem recuperarunt: quaedam insuper redundabant in Hebraico idiomate, quae arabice conscripta, perfectum sensum pariunt: quae omnino deleri oportuit, ut perfecta oratio redderetur. Demum nonnullas voces arabice conscriptas latinas fecimus, quia graece eandem significationem habebant: nonnullas vero ex orationis sententia agnovimus, talem sensum necessario nobis significare voluisse, ut in toto opere unum vel alterum verbum tantum intactum remanserit, quod latine omnino explicatum non fuerit. Quod vero orationis reliquum erat, semper conati sumus, ubi id commode fieri potuit verbum reddere verbo, ubi vero minus, orationis sensum non deseruimus, ac integram sententiam dedimus Autori, non lusimus arbitratu nostro. Themistiumque latinum reddere voluimus non autem cum Hermolao viro undequaque doctissimo atque elegantissimo certare: res enim, quae per se arduse ac difficles sunt, modo inculta ac barbara oratione non explicentur, elegantissimo illo orationis cultu, suauissimoque verborum lenocinio decorari haudquaquam facile possunt. Etenim cum satis ornatae ac luculentse per se sintr ornamentis extrinsecus additis, fucate corrumpuntur. Quare maluimus cum Themistio non adeo exquisite loqui, quam cum Cicerone longe lateque divagari. Non raro enim experti sumus, ornamenti et cultus gratia, in nonnullis orationibus verborum seriem mutare velle, ac sensum simul mutatum esse, omnino