Central-Anzeiger für jüdische Litteratur
- Journal
- Central-Anzeiger für jüdische Litteratur
- Volume
- 1 (1890)
- Issue
- Heft 5-6 (September 1890)
- Date
- 1890-09-01
- Page
- Seite 135 (sequence 39)
- Language
- German
- Belongs to
- journal issue
- OCR quality
- 46% known words query
- IRI
…/2420797-2420798-2420804--145-2420960- Visual Library
- page viewer of the UB Frankfurt
OCR text
— 135 — nalis Urbini Medico, nostra setate eximio, meoque in medicina praeeeptore clarissimo, nec non Vitali Alatino fratri illud ostendi: qui tunc temporis ab Illustriss. et Reverendiss. Urbini Cardinali, ad praefati Domini Bartholomsei gravi et capitali morbo impliciti, curationem accersitus, Perusiam venerat: quibus, ut in omni disciplinarum genere, ita in hebraicis literis admodum versatis, et rarissimum et gratissimum spectaculum fuit. Quare hinc etiam spem non mediocrem concepi, magnum quid boni me assequutum esse: et (ut vere ingenueque fatear) magnopere lsetatus fui, fcre enim aliquando sperabam, si eam latino sermoni reddidissem, rem me non ingratam philosophiae studiosis effecturum, eisque non parum utilitatis allaturum. Quod sane opus iam quinque ab hinc annis inceperam: sed cum ob adversam ac diuturnam valetudinem, in quam incidi, tum ob alias multas animi et (?) occupationes, nec opus ad finem perducere, nec Colophonem ei imponere valui etc, inter quos Magnificus ac Reverendus Dominus Benedictus Mangiolus Mutinensis, vir omnium bonorum artium doctissimus, ac tuus a secretis philosophus, connumerandus venit: qui ad hoc opus perficiendum me semper hortatus est, et quasi torpentem excitavit. — (Aus dem Vorwort.): Ego vero (iuvenes amantissimi) licet de meo ingenio tantum pollicitus non sim, ut crediderim, me alioquin in hac interpretandi professione non admodum exercitatum, proprijs (ut aiunt) nervis, grave hoc onus totum subire posse, praecipue in rebus tam arduis ac difficillimis, quse ipsimet Aristoteli nonnunqam imponunt, ac negocium facessunt: quod sane opus, consummatis etiam professoribus perdifficile extitisset: sperabain tamen me, ope doctissimi alicuius viri adiutum, qui Arabum linguam profiteretur, in explicatione pra^cipue nonnullarum vocum, quae per hanc Paraphrasim arabice dispersse inveniebantur, posse a tanto onere non nihil sublevari, meamque interpretationem interim utcumque prosequi. Sed bone Deus, ne dum talem adire hominem nunquam mihi contigit, sed etiam multos locos inveni, qui ad eorum explicationem, diligentissimo atque exercitatissimo homine indigebant. Etenim, cum ex Graeco, Averrois tempore, ad Arabas, ac inde in Hebraicum idioma eiusmodi Paraphrasis fuisse delata, cui in dubium venit, ex hac multiplici versione errores aliquos contigisse, qui obscuriores difficilioresque nonnullas orationes reddebant. Quare quod vulgo fertur, sero sapiunt Phryges. Agnovi enira quam magnum onus suscepissem, et fateor, ingenuc. Sed cum amplius referre pedem non liceret, necesse quidem fuit, ut tantum ac tale onus