Mannheim
Compact Memory

Bericht des Jüdisch-Theologischen Seminars Fraenckel'scher Stiftung · 1907-01-01 · 1907 · page 50

Scan of the page
Image: UB Frankfurt, Visual Library (IIIF)
Journal
Bericht des Jüdisch-Theologischen Seminars Fraenckel'scher Stiftung
Volume
1907
Date
1907-01-01
Page
– (sequence 50)
Language
German
Belongs to
journal volume
OCR quality
45% known words query
IRI
…/2720904-2721003--49-2725338
Visual Library
page viewer of the UB Frankfurt

No entity mentions on this page.

OCR text

Lxxn intempesta noctis caligine: ecce, inquiunt, in hoc uno stat huius, quem cernis, nostri conventus summa consilii, ut experiri velimus, utrum illa hostia, quam Christiani adorant, Deus sit, utrum quoque panis ille, materia, re, forma et natura reclamantibus in carnem transit a) et sanguinem? Quid igitur dabimus tibi, ut tu, cui huius rei est commissa custodia, eam nobis tradas? Stabat attonitus hac nova peticione infelix custos variis cogitacionum estuans procellis, hinc eum a nephando commercio retrahens timor, illinc avida nummi attrahens execranda cupiditas; atque sic fluctuans animo expectantibus Judeis protelabat responsum. Judei ulterius hoc non ferentes, dixerunt: quid frustra cogitacionibus angeris et nobis ingratas texis moras? Si vis nobis tradere Christum vestrum sive hostiam, quam optamus, qualem vos Christiani pro Deo sumitis, non te id gratis acturum puta, aureos enim triginta dabimus tibi. At custos malefidus audiens, se pro tarn exili hostiola tanta recepturum, brevissima consultacione cum uxore praehabita, data manu infaustis emptoribus comercium firmavit seelestum, eab) tantum lege promissa, ut rem servarent secretam. Mittunt igitur unum ex ipsorum congregatione, nomine Mayr, qui eis hostiam ferret una cum custode. Pergunt ad ecclesiam et reserans tabernaculum ceu alter Judas decem hostias in pixide perfidi Judeic) manibus deferendas assignavit. His itaque patratis, abiit nequam custos in domum suam, et Judeus ad suos cum pervenisset, elevans in sublime pixidem exclamavit dicens: hic, inquit, sunt Dii Christianorum, videamus nunc, quid in eis lateat. Et exceptis de pixide duabus hostiis posuerant eas super mensam atque blasphemantes et cantica quaedam vituperiosa accinentesd) easdem conspuerunt et virgis ceciderunt cultrisque perforaverunt. Cumque ex tali percussione et confractione hostie. cruentassent, Judei©) adeo sunt perterriti, ut*) aliqui ex eis visum amiserunt, alii pre terrore clamores magnos emiserunt. Ad quQrum clamorem divino nutu vigiles casu pertranseuntes, iacto per fenestrarum rimas visu, rem ut facta erat didicerunt. Qui mox senatum g) excitantes, eis rem gestam narraverunt. Accersito itaque clero atque congregata populi innumera multitudine locum adeunt, et regem gloriae in proprio sanguine fluitare conspiciunt. Moxque omnes in terram prostrati lacrimas copiosas effunderunt. Atque surgentes a terra mensam ipsam cum corpore in sanguine fluitante mixtis cantu fletibus ad ecclesiam detulerunt. Ubi cum debita veneracione collectis corporis partibus et congesto in vasculum sanguine mensam ipsam in pretorium perpetuo servandam detulerunth). Postea mandante rege ßoemiae atque Hungariae Ladislao, instigante ad hoc episcopo Wratislaviensi Petro Nowack, omnes fere Judei in Wratislavia fuerunt detenti et capti atque in duabus domibus per multos dies reclusi donec fuerunt quidam ex eis ritte examinati cuius examinacionis seriem i) et tenorem hic adnotare placuit, qui sequitur in haec verba: a) transeat. b) Das Wort fehlt. c) perfido Judaeo. d) canentes. e) Das Wort fehlt. f) quod. g) consulatum. h) Der ganze Satz von Ubi bis detulerunt fehlt. i) Die Worte von donec bis seriem fehlen.

Text as recognised by OCR (ABBYY FineReader), without corrections. Entity mentions: TagMe (2021); their positions were matched to this text again.