Bericht des Jüdisch-Theologischen Seminars Fraenckel'scher Stiftung
- Journal
- Bericht des Jüdisch-Theologischen Seminars Fraenckel'scher Stiftung
- Volume
- 1868
- Date
- 1868-01-01
- Page
- – (sequence 129)
- Language
- German
- Belongs to
- journal volume
- OCR quality
- 42% known words query
- IRI
…/2720904-2720929-2720930--0961-2722203- Visual Library
- page viewer of the UB Frankfurt
OCR text
XXXI non aliter interpretor, nisi Contratalmudistas profitentes Trinitatem, Incarnationem et alia dogmata fidei, contendentesque remonstrare ex suis libris Hebraicis iisque antiquissimis, ac convincereTalmudistas. In quem finem disputationi eorum assignata est dies 16. Julii Leopoli. Conventique sunt tarn literis edietalibus seu proeessu via cursoria ordinato, quam particularibus missivis proceres hujus provinciae Russiae, quatenus in ditionibus Rabbinos et Seniores Judaeos vellent cogere ad comparendum Leopoli pro tali disputatione. Ad secundum: An isfei Contratalmudistae aliquo studio partium ferantur adversus obtrectatores Talmudistas? c er tum est reciprocam inter eos esse semper contrarietatem. Praelibati enim Contratalmudistae gloriantur, adhuc ante adventum Messiae se oppositos fuisse Talmudistis, ac in celebri quodam conventu Rabbinorum celebrato in Asia dictos Talmudistas contempsisse, et a doctrina eorum recessisse praecipue in stricta nimis observatione caeremoniarum legalium ac Sabbati, seque collaudant, quod sicut eorum antesignani fuerunt Rabbini Simeon Johai et alter Jonathas Urielis*) filius auctores libri, qui vocatur Zohar, idest lumen, adhuc ante adventum Messiae devenientes in mysterii Trinitatis Smae cognitionem, ita eosdem secuti praesentes Contratalmudistae idem mysterium Trinitatis fatentur, ex eodemque libro Zohar intendunt probare Talmudistis in sua disputatione (quam debui omnino concedere) ac persuadere, quod sint clari textus Sacrae Scripturae hac in re ex laudato libro Zohar relicto a doctissimis Rabbinis Si-p meone et Jonatha. Quos textus Talmudistae in recentioribus editionibus libri Zohar eliminarunt, suisque pravis ac temerariis adinventionibus et dogmatibus transmutarunt. Haec ideo adnotanda esse censuij ut satisfacerem mandatis Ill/Sae et Rmae Excellentiae V. in informando, quod sint sibi contrariae hae gentes Judaicae. Ad tertium: An sub praetextu amplectendae Religionis aliquod lucrum sit ab ipsis praecogitatum? formare non possum judicium. Declarabit dies assignatae disputationis, quo eorum mens tendat, et an assoluta tali disputatione affectabunt se instrui in fide atque baptismum *) Legendum Uzielis. Gr.