Mannheim
Compact Memory

Jahrbuch der Gesellschaft für Geschichte der Juden in der Čechoslovakischen Republik · 1936-01-01 · 8 (1936) · page 289

Scan of the page
Image: UB Frankfurt, Visual Library (IIIF)
Journal
Jahrbuch der Gesellschaft für Geschichte der Juden in der Čechoslovakischen Republik
Volume
8 (1936)
Date
1936-01-01
Page
– (sequence 289)
Language
German
Belongs to
journal volume
OCR quality
48% known words query
IRI
…/2644300-2644311--3666-2648014
Visual Library
page viewer of the UB Frankfurt

No entity mentions on this page.

OCR text

Smidarienses et Dimokurienses: Vaclav Cern^, Jan Kniez, Jan Wyletial, Vaclav Cerstwy, pastor; Matej Kopeckey, Jan Hawranek Chotielicenses .27 Reginaehradecenses: Karel HroneS, Jan Kreyci. Priimenses: Jan Kosstial, Jan Naiman, Matej Ssweyda venator Slaupensis, Jiri Litman, Lidmila Wackowa, Katefina Kaklowa. * [III. Sessio] 7. martii 1748. Decanus Neobidzoviensis refert, quod Joannem Pita eousque flexerit, ut credat Jesum Christum esse verum Messiam, verum et vivum deum, patri et spiritui consubstantialem profiteaturque omnia, quae a deo revelata sunt et ut talia nobis per ecclesiam christiano-catholicam credenda proponuntur. Filiariter vero quaerit, qualiter cum ipso ac caeteris, qui de secta ejusmodi suspecti seu ad publicos labores condemnati seu libertati post emissam fidei professionem in manus laicorum28 restituti, procedere debeat? Rescriptum, quod quidquid hucusque cum dicto sectario Joanne Pita egit, egerit tanquam pastor cum ovicula errante et tanquam pater cum filio, qui deserendo veram fidem Patrimonium Christi prodegit, nunc nihil aliud supersit, ut ipsum non solum ad sanctam constantiam, perseverantiam et poenitentiam disponat, verum etiam assumpto patre missionario vel aliquo curato vicino tanquam judex, cujus officium ipsi hac in parte delegatur, accedat ad confitendum (extra tribunal sacrum) suos errores disponat, quid et an eas blasphemias, quas seu contra Christum, seu contra b. V. Mariam effutivisse fertur, crediderit, quid credendum non crediderit, unde et ex quibus libris (quos si hucusque habet, ad restituendum obligandus) suam perfidiam hauserit? inter quos eam seminaverit? et quos ad eam pertraxerit, an suos errores agnoscat eosque detestetur et palam detestari paratus sit? ac s. matri ecclesiae Romano-catholicae reconciliari sincere velit? examinet examenque illud informamauthenticamredactum officio episcopali transmittat, ubi demum cognito ejus perfidiae statu, quid cum eo ex parte fori ecclesiastici faciendum erit, definietur. Caeterum, quod concernit alios hac secta maculatos, qui ad mortem non condemnati, sed seu in carceribus, seu publicis laboribus detinentur, seu libertati restituti sunt, eorum vitae et actionibus vigilantissime attendat, nec tarnen ullum eorum ad usum sacramentorum, etiam hoc paschali tempore, admittat, nisi in iis signa poenitentiae et resipiscentiae ac verum desiderium reconciliationis cum s. matre ecclesia observaverit. Ubi demum habitis ab ipso circa singulos relationibus, quid pariter faciendum erit, disponetur. ♦ [IV. Sessio] 18. martii 1748. Relatum examen Joannis Pita decano Neobidz. et P. missionario Joanni Dobrzenausky 9a martii commissum. Quo relato censuit episcopale consistorium confessionem dicti examinati non esse plenam, maxime si reflectatur tarn ad priores decani relationes, quam etiam generales consistorii quaestiones sub dicto dato 9 martii ipsi communicatas. Unde cum hae ad particularitatem reducendae fuerint et quaerendum, an crediderit Christum tantum fuisse prophetam sicut caeteri, non fuisse Messiam, non fuisse filium dei etc., idcirco ulteriorem ipsi dandam instructionem cum mandato, ut omnia suppleat dictumque Pita ad genuinam, sinceram et plenam confessionem disponat. 27 Chotilice, Dorf auf der Herrschaft Dymokur (heute G. B. Novy Bydzov). 28 Vgl. das Urteil vom 12. Jänner 1748 in der Beilage VI. 288 142

Text as recognised by OCR (ABBYY FineReader), without corrections. Entity mentions: TagMe (2021); their positions were matched to this text again.