Jahrbuch der Gesellschaft für Geschichte der Juden in der Čechoslovakischen Republik
- Journal
- Jahrbuch der Gesellschaft für Geschichte der Juden in der Čechoslovakischen Republik
- Volume
- 6 (1934)
- Date
- 1934-01-01
- Page
- – (sequence 143)
- Language
- German
- Belongs to
- journal volume
- OCR quality
- 53% known words query
- IRI
…/2644300-2644315--2547-2646893- Visual Library
- page viewer of the UB Frankfurt
OCR text
BL 15a sub 3: 1706, Sept. 25. Judaeo Herz Wallich inhibetur praxis medica. 3. Demandatum bedello, ut accedat, novum medicum judaeum nomine Hertzium Wallichium, qui hic se detinet et in praxim medicam se immiscet, ut sicut jam ante monitus fuerat, ab hoc desistat, quod alias executive adversus ipsum procedetur. Fol. 15b - 16a; sub 2: Ao. 1706, Mense Octobri, die 9a. Memoriale Hertzii Wallichi, petentis ad facultatem admitti. Relatum memoriale Hertzii Wallichii9 medici judaei, qui petit, admitti ad facultatem, ut hic possit inter judaeos practicare et artem medicam exercere, producit instrumentum doctoratus vidimatum, ex quo patet, fuisse cum Paduae promotum. Vota. Periii. dominus Low judicat, audiendos prius esse seniores judaeos, an illum in sua communitate pati et habere velint. Excellentissimus dominus Voigt: Facultas habet potestatem eum admittendi, viderit ille, an ipsum inter se patientur. Excellentissimus dominus Crusius dicit, melius fieret, si hoc ipsi denegaretur, et ille prorsus amoveretur. Excellentissimus dominus Meyßner: Cum sicuti inaudit amplissimus Mag. jam ipsi semel dederit dictum, ut vel cesset a praxi, vel se legitimet, ideo putat, huic dicto standum, et illum recipiendum esse. Excellentissimus dominus Fuchs conformat se, ut recipiatur. Excellentissimus dominus Rings, amoveatur. Spectabiiis dominus Decanus concludit, admittatur. Quaesitum denuo, an haec illius receptio non debeat insinuari amplissimo magistratui? Periii. dominus Low: Insinuandum esse. Excell. dominus Voigt: Facultas potest illum sola suscipere. Excell. dominus Crusius: Potest hoc facultas sola facere. Excell. dominus Meyßner: Debere prius amplissimo magistratui insinuari. Excell. dominus Fuchs, pariter. Excell. dominus Rings, eodem modo. Spectabiiis dominus Decanus: Res ista est proprie ad facultatem pertinens, sicut si quis velit promoveri vel in chirurgum examinari, non recurrit ad mag., ergo neque opus est hic. 2° Amplissimus magistratus jam ipsi semel dedit dictum, ut se legitimet, ergo de legitimatione est res facultatis. 3° Habetur decretum regiae locumtenentiae, quod judaei medici, chirurgi, apothecarii et reliqui dependeant a facultate, ergo habet facultas potestatem eum suscipiendi. Et addit Dominus Decanus, quod velit solus de hac re referre et insinuare. Fol. 17-18, sub 2: Ao. 1706, Mense Octobri, die 14. Herzius Wallich solvere debet facultati pro receptione 20 aureos. Refert speetabilis dominus decanus, quod Hertzius Wallichius, medicus judaeus, juxta nupernum conclusum velit pro sua receptione dare 10 aureos. Sed e contra refertur etiam scriptum alterius medici judaei Gumpertz, qui protestatur contra et allegat conclusum seniorum judaeorum, daß sich der Hertz Wallich in dreimal 24 Stunden von Prag machen solle, hoc tarnen in obstante resolutum, wann er 20 Dukaten geben will, quod recipietur, qui etiam 10 ducatos statim deposuit, ratione residui autem missus est notarius foras ad ipsum et tulit reso- 138