Jahrbuch der Gesellschaft für Geschichte der Juden in der Čechoslovakischen Republik
- Journal
- Jahrbuch der Gesellschaft für Geschichte der Juden in der Čechoslovakischen Republik
- Volume
- 6 (1934)
- Date
- 1934-01-01
- Page
- – (sequence 127)
- Language
- German
- Belongs to
- journal volume
- OCR quality
- 46% known words query
- IRI
…/2644300-2644315--2531-2646877- Visual Library
- page viewer of the UB Frankfurt
OCR text
V. Frankfurter medizinisches Doktordiplom. Frankfurt an der Oder, 15. Oktober 1721. Abschrift als Beilage D zu Nr. 9, wie oben I. Deeanus, Senior, Doctores et Professores ordinarii facultatis medicae in academia regia Francofurtana. Legentibus salutem. Ingenii humani ea est perversitas, ut nisi honoribus atque praemiis labores compensentur, literarum studia sordescant iis, qui virtutis pulchritudinem nunquam rite eognoverunt. Vulgi ignobilis utilitate omnia metientis vox est curare, quid expediat prius esse, quam quod sit honestum, et nihil esse earum, nisi quod prodest, virtus sibi ipsa largissima merces est, quo vero rarius est, sine ulla praemiorum spe recti tramitem sequi, eo quoque sublimius atque excellentius; namque Dummodo reperias multis ex millibus unum, virtutem, pretium, qui putet esse sui. Hoc satis est; recti si desint praemia facti ipsa sibi virtus, grande decus fuerit. Se quaerit, quem non movet illius alma venustas nemo est, quem gratis poenitet esse probum. Sollicite haec omnia perpendit vir clarissimus atque experientissimus Dominus Moyses Salomon Gumperz, Metzensis Lotharingus, medicinae practicus dignissimus, qui eum patre medico practico seniore et civitatis judaicae Pragensis physico ordinario natus esset, et a teneris statim annis ingenti flagrasset desiderio artem Apollineam imbibendi, aliasque medico dignas virtutes prosequendi nullis pepercit, sive sumptibus, sive laboribus, ut Studium hoc suum recte decurreret, prope gnarus virtutem sibi ipsam haud dubie largissimam fore mercem, aequum enim justumque est, publicis dignitatibus condecorari eos, qui excolendis artibus atque scientiis strenuam navarunt operam. Quorum incensum jure meritoque referendus supra nominatus dominus Gumperz, qui ad nostram advolavit universitatem, modestissimisque pretibus poposcit, ut ad solennia examina admitteretur: cui honesto eius desiderio, cum repugnandi nullam invenerimus causam, hinc profectus ejus primum tentamine in theoreticis, deinde vero rigoroso, quod vocant, examine in practicis medicinae partibus indagavimus, eumque in phisiologicis, pathologicis, materia medica, praxi tarn generali quam speeiali, imo et quod rarius est, consultandi prudentia ad primeversatum esse, non sine tacita animi oblectatione deprehendimus. Nihil quo laborum suorum fructus degustaret, supererat aliud, quam ut postremum in facie totius eruditi orbis specimen ederet, atque adeo concursu literatorum virorum undique facto dissertationem inauguralem de diversione humorum per revulsionem ac derivationem eorundem die IV. Septembris MDCCXXI ex cathedra medica strenue defendit, sicque non nostrae tantum facultatis, sed et totius auditorii ad plausum proindeque ut caput eius lauro Apollinea cingeretur, omnimodo promeruit. Eum ob finem facultate a serenissimo ac potentissimo principe Friderico Wilhelmo rege Borussiae et electore Brandenburgico, domino nostro longe clementissimo die XXII Septembris a. c. legitime impetrata praenominatum candidatum nostrum dominum Moysem Salomonem Gumperz doctorem medicinae una cum reliquis honoribus, dignitatibus atque immunitatibus, ad veri medici manus munusque pertinentibus, per facultatis nostrae decanum promotorem, ad hunc actum rite designatum dominum Andream Ottmarum Goelike, medicinae doctorem, legitime promotum et in Viadrina nostra anatomes, chirurgiae atque theoretices professorem p. o. pronunciavimus ac declaravimus, dedimus ac damus ei jus et potestatem cathedram doctoralem conscendendi, de medicina respondendi, consultandi praxim medicam cum omnibus juribus atque privilegiis, quibus alii 122