Jahrbuch der Jüdisch-Literarischen Gesellschaft
- Journal
- Jahrbuch der Jüdisch-Literarischen Gesellschaft
- Volume
- II. 1904 - 5665 (1904)
- Date
- 1904-01-01
- Page
- – (sequence 30)
- Language
- German
- Belongs to
- journal volume
- OCR quality
- 44% known words query
- IRI
…/3486266-3486269--0363-3486723- Visual Library
- page viewer of the UB Frankfurt
OCR text
26 ciuem mercatorem Vratislauien. mutauerant summa 111. Quam iüe persoluendo tum paratam pecuniam tum pannos et uniones nee non certum potius processum, quam jus, aut Obligationen! aliquam dederat dictis delegatis Judaeis omnino persuasis sibi vigore eiusdem processus, partem per se mutatae summae reddendam fore: Sed cum Seniores ipsi adverterent dictos delegatos suos frustratos esse in eo, dum per Farn. Bresler uniones in triplo magis quam valebant aestimati, pro tali pretio nullatenus diuendi possunt. Nullam ibidem possibilitatem a nobili Polono non evictam vindicandi, igitur Uniones eosdem idemque Jus restituere volunt: idque euitando ne in nouum iterum damnuin exinde etiam ad aliquot Millia Talerorum imperialium promanandum incidant. Ultra illud quod passi sunt exeo, dum ab illis pannos redemerat pro medietate tantum summae in qua eosdem Judaeis dederat. Quare aequitatis consonu. censemus, ut memoratus Fam. Bresler euitando rixas et contentiones, non descendens in Juris terminos cum praefatis Judaeis publica calamitate afflictis, nec eos in majora (quod ipsa vetat conscientia) manifeste inducendo damno media pacis et concordiae in his et aliis praetensionibus acceptet, dictasque Uniones et Jus suum in termino advenienti solutionis primae rathae ad se recipiat. Idem quoque sinceritates vestras illi persuasuras, ut non dubitamus ita iidem a Domino Deo bonam precamur valetudinem. Zolkieuie1) die XX. Mensis Octobris Anno Domini MDCLXXIX Regni nostri Anno VI. Joannes Rex. 1) Zolkiew in Galizien.