Mannheim
Compact Memory

Bericht des Jüdisch-Theologischen Seminars Fraenckel'scher Stiftung · 1868-01-01 · 1868 · page 126

Scan of the page
Image: UB Frankfurt, Visual Library (IIIF)
Journal
Bericht des Jüdisch-Theologischen Seminars Fraenckel'scher Stiftung
Volume
1868
Date
1868-01-01
Page
– (sequence 126)
Language
German
Belongs to
journal volume
OCR quality
45% known words query
IRI
…/2720904-2720929-2720930--0958-2722200
Visual Library
page viewer of the UB Frankfurt

No entity mentions on this page.

OCR text

xxvni IV. Ex idiomate Polonico. Nos omnium infimi atque minimi, quorum nominua infra apposita sunt, abjicimus nos ante Deum in Trinitate Sancta unum et Jesum Messyam verum, quem credimus firmiter secundam esse personam Smae Trinitatis, eumque humana carne circumdatum in has luminis auras prodiisse, salutis humanae causa ante annos 1759 : quapropter confitemur eum esse Servatorem et Redemptorem nostrum, desiderantes eum amare ex animo, dum spiritum duxerimus. Prosternimus nos passis manibus ante ipsius Majestatem, gratiam illi referentes tempore omni, quod animis nostris verae fidei lumen accendere dignatus sit, ipsi corpus animamque consecramus, ipsi soli servire votum est, ipsius opem imploramus et gratiam, ut ipsum amare a generatione in generationem, et cum ipso regnare aeternitate possimus tota. Amen. Magno amore verum Messyam Jesum invocantium, crebrisqne colloquiis sacris contracta familiaritate cum Gaudentio Pikülski, sacerdote ac Theologo conventus Leopoliensis PP. Bernardinorum, arcana nostra eidem patefecimus, quo pacto scilicet lumen verae fidei nobis accensum sit, quod lacrymis precibusque diu quaerebamns, occultantes animi sensus parentibus, uxoribus liberisque nostris, evolvimus per scientiam Cabalis haebraica nostra Volumina mysteriis referta, ex quibus divina adjuvante gratia praeclare intelleximus, Thalmud completum esse erroribus fabulisque, ac eidem credentium salutem haud esse certam. Et quamvis ex doctrina Zoari aliquam notitiam de Mysterio Smae Trinitatis habuimus, tarnen diu implicati tenebamur, revelantes minime dubiam hanc veritatis agnitionem Thalmudistis, imo nec inter nos ipsos communicare haec arcana audebamus, per causam vexationis perfer*endae odiumque susceptum a Talmudistis in eos, qui confitentur ac credunt S. Trinitatem.. Cum vero anno 1755. mense Novembri in Podoliam venit ex Turcia Frank Lebowicz, sane peritus doctrinae Cabalisticae, misimus ad illum secrete quosdam, ut de ipsius doctrina, et qui de rebus fidei illi sensus sit, certiores fieremus. Hic, roboratis nunciorum

Text as recognised by OCR (ABBYY FineReader), without corrections. Entity mentions: TagMe (2021); their positions were matched to this text again.