Mitteilungen zur jüdischen Volkskunde
- Journal
- Mitteilungen zur jüdischen Volkskunde
- Volume
- 1924-1925
- Issue
- Jahrbuch (1924-1925)
- Date
- 1924-01-01
- Page
- Seite 545 (sequence 568)
- Language
- German
- Belongs to
- journal issue
- OCR quality
- 25% known words query
- IRI
…/2638044-2638085-2638086--3045-2640419- Visual Library
- page viewer of the UB Frankfurt
OCR text
Grunwald, Mattersdorf. Fata inimica parant? totusne migrabit hic orbis In cineres? aut Gimerium Chaos ingruet? inde Concilium vocat; ex templo sacer ordo Deorum Astraeae pia templa petit, sententia cunctos Vna tenet, placidae componere foedera pacis, Ocius et Jani, vallare theatra, bifrontis, Hinc jussus, positis Mavors, requievit in armis, Faustaque damnatis fluxerunt saecula bellis. Forte gravi, tacitum servat sub peetore, vulnus, Christianum veneranda eohors, ultrice favilla Adstimulante fibras, sceleratas sumere poenas, De gente invisa superis, ob crimen iniquum, Insons haebraicis tulerat quod Christus in oris, Dum cruce pendentem, funebris Calvaria vidit. Quippe venenatis prorumpunt concita flammis Odia, quoque magis latitant, vehementius ardent. Ergo furit rapido persuasa caterva tumultu, Goneeptamque sitim, hostili delere cruore Aegide cincta cnpit, clamoribus intonat aether, Ira furorque volat, certamina suadet Erynnis. Hinc atque hinc glomeratur ovant ad bella juventus, Jamque catervatim succedunt pergama, anhela1) Expugnanda manu, tragico conussa pavore. Mox ingressuram prohibent, obstacula turbam, Nec mora, ter geminis gemuerant ictibus, unum Ostia praesidium miseris, ast cardo resultat Nequidquam. Stygio mit indignatus ab antro Vulcanus, stipat famulus, quom2) pondere magno Cyclops arma ferens, attollit protinus armos, Inde giganteum mixus mox evibrat ictum Dissiliunt subito quassatae pondere valvae, Undique laxatis adsunt contraria3) portis, Laeduntur primo vigiles, sed viribus impar Intus4) victrici submittit triste phalangi Colla jugo; veluti rapidus descendit Oatis Murmure, et acclines sociis revolutus in nudis, Depopulatur agros: pariter crudelior ira Vastat idumaeos furibunda caterva penates, Quaque patent fractio reservata cubillia portis, Ceu Jove tacta domus, patefiunt scrinia pulsu, Vitra volant, crepitant cistae, resonantque fenestrae, Scamnaque, menta5), focus, sedes, — miserabile visul 1) lechzend. 2) cum. 3) Feindliches. 4) Der drinnen. 5) Gesims. Grunwald, Jahrb. f. jüd. Volksk. II. 35